COMMEATALIS Miles

COMMEATALIS Miles
COMMEATALIS Miles
cui commeatus dabatur: cuiusmodi Commeatalem qui ex milite faciebant Tribuni, pecuniam ab eo auferebant; quod prohibuit Iustinianus, Code. de Offic. Pr. P. Africae, l. 2. Et nullum audeant Duces vel Tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras reliquant provincias. Idem lege cavit Anastasius, Code. de erog. mil. ann. E' quibus colligimus, eorum quos dimittebant, aut quibus commeatum dabant militum, stipendia Tribunos in sinum convertisse, aut aliquid eô nomine ab illis corrasisse, unde forte stellatura, ἀπὸ τοῦ ςέλλειν, dicta est, quam Tribunis milites pro commeatu dabant: nam ςέλλειν, mittere est, hinc ςόλος Graecis, qui Latinis commeatus. Aliam tamen, nominis rationem Salmasius reddit, vide infra in voce Stellatura. De Iure vero commeandi, aliisque huc pertinentibus, vide Hug. Grotium, de Iure Belli et pacis, l. 3. c. 21. num. 14. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”